- HENRICUS VIII:
- HENRICUS VIII:Patri successit, A. C. 1509. cum uxore Catharina Arragonia, vidua fratris sui Arturi coronatus. Instigatu Iulii II. Maximiliano Imp. iunctus, Ludovico XII. Galliae Regi bellum movit, A. C. 1513. Gallos ad Guinegastam, praelio Caica rium dicto, quod hi plus calcaribus tum, quam gladiis usi essent, vicit, caproqueve Tornaco, in Angliam rediit. Ubi Iacobum IV. a Gallo excitatum, praelio ad Fluidonem fudit atque trucidavit; pace dein cum Ludovico initâ; Mariam sotorem ei elocavit; A. C. 1514. Post haec, contra Lutherum scripsit, Defensoris fidei titulo proin a Leone X. ornatus. Francisco I. in Hisp. captivo, regni Protector esse voluit, A. C. 1525. liberationi Clem. VII. Romacaptâ, in vinculis a Carolo V. derenti, similiter operâ navata, A. C. 1528. Exin Thomas Volsaei suggestione, repudiata Catharinâ, Annam Boleniam duxit, A. C. 1533. Hinc excommunicatus a Pontifice, Ordinum regni decreto auctoritatem Pontificiam per regnum abrogavit, tributo annuo, quod ab Inae temporibus pendebatur, negato: coegitqueve sacramento Ecclesiasticos, ut se, Ecclesiae caput a Christo proximum agnoscerent. Monachos eiecit, quorum coenobia in lupanaria et Cynaedorum ac Sodomitarum latibula fuisle conversa, deprehendit, Ioh. Speed. in Chron. In doctrina adeo nihil mutavit, ut in Luthetanos igne saevierit. Ioh. Fischer. Cardin. Thomamque Morum capite mulctavit, Ordinem Melitensem in suo regno abolevit, Thomae Cantuar, ossa refodi et comburi iussit. Iohannae Seimerae formâ captus, Annam Boleniam capite plexit; quâ in nixu Exstinctâ, Annam Clivensem duxit, moxqueve repudiavit: ductâ Catharinâ Havardâ, filia Nortfoliciae Ducis quâ etiam decollatâ, quod virgo non esset, Catharinam Parvam viduam supetinduxit. Iterum contra Gallos, Bononiâ captâ, A. C. 1545. Scotosque bellum movit. Obiit A. C. 1547. Aet. 57. Regni 38. postquam ad Amicos moriturus: Vaemihi, qui numquam Viro in ira, et mulieri in luxuria peperci. Testamento vosuit, ut Eduardus, ex Seimera genitus, sibi succedetet; quo sine prole Defuncto Mariam ex Catharina Arrag. filiam, et huie Elizaberham, ex Anna Bolenia susceptam substituit. Thuan. Hist. Bellai. l. 4. Hist. Guicciard, l. 19. et 20. Polyd. Virg. Sleidan. etc.Alii Reges.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.